The Sacred Heart

Posted on 29th May 2008 by Br. Gildas

The Solemnity of the Sacred Heart invites us to make reparation to the Sacred Heart of Jesus for all the manifold sins which cause that Heart such pain. St. Hermann Joseph, whose feast we celebrated last week was the first to write a devotional hymn to the Sacred Heart. May he and all the saints of the Order pray for us.

Summi regis cor, aveto, Te saluto corde laeto, Te complecti me delectat Et cor meum hoc affectat; Ut ad te loquar, toleres.

Quo amore vulnebaris! Quo dolore torquebaris, Cum te totus exhaurires, Ut te nobis impertires Et nos a morte tolleres!

O mors illa, quam avara, Quam immitis, quam amara, Quae per cellam introivit, In qua mundi vita vivit, Te mordens, cor dulcissimum!

Propter mortem, quam tulisti, Quando pro me defecisti, Cordis mei, cor dilectum, Totum in te fer affectum; Hoc est, quod opto plurimum.

Per medullam cordis mei, Peccatoris atque rei, Tuus amor transferatur, Quo potenter vulneratur, Quicunque te complectitur.

Illo fonte me fecunda, Salva, sana, fove, munda, Ex te laute qui manavit Totum hominemque lavit, In te hasta dum flectitur.

Dilatare, aperire, Tamquam rosa fragrans mire; Cordi meo te coniunge, Unge illud et compunge; Qui amat te, quid patitur!

Quidnam amat, nescit vere, Nec se valet conhibere, Nullum modum dat amori, Multa morte vellet mori, Amore quisque vincitur.

Vivas! vivas! tibi clamo, Dulce cor, te namque amo; Ad cor meum inclinare, Ut se possit applicare Devoto tibi pectore.

Tuo vivat in amore. Ne dormitet in torpore; Ad te oret, ad te ploret, Te adoret, te odoret Te fruens omni tempore.

Rosa cordis, aperire, Cuius odor fragrat mire; Te dignare dilatare, Fac cor meum anhelare, Dulcem odorem sapiat.

Ad te trahe tu cor meum Nec me spernas, pie, reum, Ut iam tibi sit vicinum, Infer intra tuum sinum, Ut se in te inveniat.

Hic repauset, hic moretur; Ecce, iam post te movetur, Te ardenter vult sentire, Vult patenter introire, Ut bene de te sentiat,

Tu tuorum iam dulcedo, Ego totum tibi me do, Totus in te introire Volo, noli contraire, Cor tuum me suscipiat.